- OCULOS atque aures
- OCULOS atque auresex pretiosa materia effictos, eosque certis ritibus consecratos ac Diis dedicatos et sic in horum Templis asservatos ab Aegyptiis, narrat Clemens Alexandrinus l. 5. Strom. quibus tacite ait signisicatum, Deum omnia videre atque audive. Certe omniscientiam Dei Gentilibus non fuisse ignotam, prolixe ostendit Pfannerus Syltem. Theol. purior. Gentil. C. 2. §. 29. E quo haec pauca subicio: Cambyses sermone ad filium Cyrum, apud Xenophontem de Instit. Cyri Hist. l. 1. p. 17. Θεὸι ἀεὶ ὄντες πάντα ἴσασι, τὰ γεγεννημένα καὶ τὰ ὄντα, καὶ ὅτι ἐξ ἑκάςτου αὐτῶν ἀποβήσεται, Dii immortales omnia nôrunt et praeterita et praesentia et quis singulorum futurus sit exitus. Propius ad Aegyptiorum hieroglyphicum Hesiodus Operum et Dier. l. 1. v. 265.Πάντα ἰδὼν Διὸς ὀφθαλμὸς, καὶπάντα νόησας,Omnia videns Iovis Oculus omniaque intelligens.Socrattes etiam, referente Xenophonte Memorabil. l. 1. p. 711. Θεοὺς πάντα εἰδέναι, τάτε λεγόμενα καὶ πραττόμενα καὶ τὰ σιγῇ βουλευόμενα, Deos omnia scire, vel que dicerentur, vel agerentur, vel cum tacite deliberarentur, postquam dixisset; de Providentia Dei omnia suâ curâ complectente, ibidem disserens, statuit Numen tantum ac tale esse, Ὥςθ᾿ ἅμα πάντα κἃι ὁρᾷν καὶ πάντα ἀκούεεν καὶ πανταχοῦ παρεῖναι καὶ ἄμα πάντων ἐπιμελεῖςθαι, Ut omnia pariter videat, et audiat omnia et ubique adsit et pariter omnium curam gerat. Atque ne id incredibile ei, cui colloquebatur, videretur, elegantissimô animi Oculique humani exemplô id comprobat atque declarat, his verbis: ῏Θ ἀγαθὲ, κατάμαθε, ἵτι καὶ ὁ σὸς ενὼν τὸ σὸν σῶμα, ὅπως βούλεται, μεταχειρίζεται, Οἴεςθαι οὖν χρὴ καὶ τὴν εν παντὶ φρόνησιν τὰ πάντα, ὅπως ἂν αὐτῇ ἡδὺ ᾖ, οὕτω τίθεςθαι. Καὶ μὴ τὸ σὸν μὲν ὄμμα δόναςθαι ἐπὶ πολλὰ ςτάδια ἐξικνεῖςθαι, τὸν δὲ τοῦ Θεοῦ ὀφθαλμὸν ἀδύνατον εἶναι ἅμα πάντα ὁρᾷν μηδὲ τὴν σὴν μὲν ψυχὴν καὶ περὶ τῶ ενθάδε, καὶ περὶ τῶ εν Αἰγύπτῳ καὶ εν Σικελία, δύναςθαι φροντίζειν, τὴν δὲ τοῦ Ωεοῦ φρόνησιν μὴ ἱκανὴν εἶναι ἅμα πάντων ἐπιπελεῖςθαι, Disce, ô bone Vir, et mentem turam dum inest corpori, ex arbitratu suo corpus gubernare. Quamobrem existimandum est, illam quoque Sapientiam, quae est in hoc Universo, sic omnia regere, quemadmodum ipsi gratum est: non oculum tuum ad multa usque stadia pertingere posse, et non posse Dei Oculum simul omnia intueri: neque animum tuum tam de rebus, quae hic accidunt, quam de illis, quae in Aegypto et Cicilia, cogitare posse: Et non posse Dei sapientiam simul omnia curâ suâ complecti etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.